VINDEX

VINDEX
VINDEX
memoratus in Legg XII. Tabb. Assiduo. Vindex. assiduus. esto. quisquis. volet. vindex. esto. teste Festô, ab eo, quod vindicat, quo minus is, qui prensus est, ab aliquo teneatur. Hinc in Glossis Philoxeni, Vindex Gap desc: Hebrew itaque speciatim appellatur, qui cum cuipiam esset iniecta manus, ut ad Praetorem Iudicemve duceretur, eum liberabar. Cum Vade a quibusdam male confunditur: Vindex enim reum ab in ius eundi necessitate liberabat; Vas vero, ad Iudicium vocatum seu Reum certô die affuturum promittebat. Sententia autem Legis est, Homini assiduo sive locupleti solum assiduum sive locupletem fieri posse Vindicem; at proletario ac nullius classis homini, quisquis velit, h. e. non assiduum tantum, urpote meliorem, sed et proletarium tamquam parem. Iac. Oiselius IC. Notis in A. Gellium, l. 16. c. 10. Apud Hebraeos celebris fuit Vindex sanguinis, quo nomine appellatus est propinquus occisi, cui lege petmislum, ut extra asyli loca homicidam interficeret, Numer. c. 35. v. 26, 27. Quod si ullo pactô exibat occisor iste terminos civitatis receptus sui quo confugerat; Et inveniet eum Vindex ille sanguinis extra terminum civitatis receptus eius: quum occiderit Vindex ille sanguinis occisorem istum, non est reus sanguinis. Idem occisorem in Iudicio condemnatum, morti tradebat, ex Lege memoratâ cap. eôd. v. 18, 19. Aut si ligneô instrumentô manuali, quô quis mori potest, percusserit illum, ita ut mortuus sit, occisor est: omnino morti traditor occisor ille. Vindex ipse illius sanguinis morti tradet occisorem illum: quum incidet in eum, ipse morti tradet eum. Ubi recte notant Hebraei Interpretes, talionem pro mortuo, manu exigi potuisle; pro se, ut puta in vulnere, non nisi per Iudicem, quia scil. difficilior est moderatro, ubi proprius accedit dolor, Seneca, de Clam. l. 1. Ius autem hoc vindicandi sanguinem fusum non habebat, nisi propinquus occisi; cui etiam bona eius alienata vindicandi ius erat, Franc. Burmannus, Quaest. in Num. locô cit. Parem morem, privatim vindicandae caedis, apud vetustissimos Graecos fuisse, apparet ex Theoclymeni verbis, quae apud Homerum sunt Odysseae o. qua de re vide Hug. Grotium, de Iure Belli ac Pacis, l. 2. c. 20. §. 8. et supra ubi de Homicidio. Interim, privata plane Vindicu Hebraeorum ultio non erat, utpote publicâ auctoritate, ad propinqui sanguinem vindicandum, divinitus instructi, ut vidimus. Plura hanc in rem vide apud Io. Seldenum, de Iure Nat. ac Gent. iuxta Disciplin. Hebraeorum, l. 4. c. 1. Sed et Vindices, exactores dicti sunt, seu exactioni tributorum praepositi, in singulis civitatibus, de quibus agunt Novellae Iustiniiani 38. 124. 125. 128. Chron. Alexandrinum, p. 785 Euagrius, l. 3. c. 42. Ecl. Basil. 58. Cyrillus Scythopolitanus, apud Alamannum ad Procpoii arcana, p. 100. 1. edit.
Alii. De proprio vero vocis fignificatu, quaedam apud Io. Fridericum Gronovium, Observ. l. 4. c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Vindex — Usurpateur romain Règne début 68 juin 68 ( 6 mois) / Gaule Empereur Néron Biographie Empereur …   Wikipédia en Français

  • Vindex — Vindex, 1) (Vindicius), römischer Sklav, welcher, weil er eine Verschwörung entdeckte, welche vornehme Jünglinge zur Zurückführung der Tarquinier nach Rom gemacht hatten, die Freiheit erhielt. 2) Cajus Julius V., Gallier, unter Nero Statthalter… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vindex — Vindex, Gajus Julius, röm. Statthalter von Gallia Lugudunensis, aus einem aquitanischen Fürstengeschlecht, empörte sich 68 n. Chr. gegen Nero und rief Galba zum Kaiser aus, wurde aber vom Statthalter Obergermaniens, Verginius Rufus, geschlagen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Vindex — Vindex, Cayo Julio …   Enciclopedia Universal

  • Vindex — Gaius Iulius Vindex (* um 25; † 68 bei Vesontio, heute Besançon) war ein römischer Senator des 1. Jahrhunderts n. Chr. Er stammte aus Aquitanien, allerdings war schon sein Vater Senator gewesen. Inhaltsverzeichnis 1 Der Vindex Aufstand 2 Quellen… …   Deutsch Wikipedia

  • Vindex — Gaius Iulius Vindex, of a noble Gaulish family of Aquitania given senatorial status under Claudius, was a Roman governor in the province of Gallia Lugdunensis. In either late 67 or early 68, rebelled against the tax policy of the Emperor Nero.… …   Wikipedia

  • Vindex — Vịndex   [v ], Gaius Iulius, gallischer Aufrührer gegen den römischen Kaiser Nero, * um 25 n. Chr., ✝ bei Vesontio (heute Besançon) Mai 68; Sohn eines Senators aus aquitanischem Königsgeschlecht, gewann als Statthalter der Provinz Gallia… …   Universal-Lexikon

  • Vindex le vengeur — est une série espagnole créée par Serrano (titre original : El Duende, le Démon) parue dans sa propre revue pendant 60 numéros à partir de 1961. En France seuls neuf épisodes furent publiés dans la bande dessinée Pirates (revue).… …   Wikipédia en Français

  • VINDEX Julius — vide Iulius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Vindex, Gaius Julius — ▪ Roman provincial governor died AD 68, , Vesontio, Germania Superior [now Besançon, Fr.]       governor of the Roman province of Lugdunensis (east central and northern Gaul) who led a revolt in Gaul against the emperor Nero. His rebellion, begun …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”